CAP. XVII. Quid distet inter videre et credere.

Inter videre et credere hoc distare dicimus; quia praesentia videntur, creduntur absentia. Plane forsitan satis est si praesentia illa hoc loco intelligamus dicta, quae praesto sunt sensibus sive animae sive corporis. Unde etiam ducto vocabulo praesentia nominantur. Sicut enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam voluntatem plane video, quia praesto est animi mei sensibus, atque intus mihi praesens est. Si quis vero mihi indicet voluntatem suam cujus os et vox mihi praesens est; tamen quia ipsa voluntas quam mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei; credo, non video. Aut si eum mentiri existimo, non credo, et si forte ut dicit ita sit. Creduntur ergo illa quae absunt a sensibus nostris si videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur. Nec quia dixi ea credi quae absunt a sensibus nostris sic accipiantur, ut inter illa deputentur, quae aliquando vidimus et nos vidisse retinemus, certique sumus, quamvis tunc non praesto sint cum recoluntur a nobis. Neque enim inter credita sed inter visa deputantur, et ideo nota sunt; non quia fidem habuimus aliis testibus, sed quia nos vidisse sine dubio recordamur et scimus. Constat igitur nostra scientia ex rebus visis et creditis, sed in iis quae videmus vel vidimus nos ipsi testes sumus. In iis autem quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem, cum earum rerum quas nec vidisse nos recolimus nec vidimus, dantur signa vel in vocibus vel in litteris, vel in quibuscunque documentis, quibus visis non visa credantur. Non autem immerito nos scire dicimus, non solum ea quae vidimus aut videmus; verum etiam illa quae idoneis testimoniis vel testibus credimus. Porro si scire non incongruenter dicimus, etiam illud quod credimus certissimum hinc factum est, ut etiam recte credita et si non adsint sensibus nostris, videre mente dicamur. Cum itaque dicitur homini, crede Christum resurrexisse a mortuis, si credit, attende quid videat, attende quid credat, et utrumque discerne. Videt hominem cujus auditu vocem; et ipsa vox in visis corporalibus deputatur, secundum ea quae supra diximus. Haec duo sunt testis et testimonium, quorum ad oculos unum, ad aures alterum pertinet. Sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum auctoritate confirmat, divinarum scilicet Scripturarum, vel quorumlibet aliorum quibus est motus ad fidem. Scripturae ad visa pertinent corporis; oculorum, si eas legit, vel aurium, si audivit. Quod igitur non sic ostendero ut aut corporis aut animi sensu visum perceptumque teneatur, et tamen dixero aliquid quod, aut verum quidem aut falsum esse necesse sit, sed neutro illorum duorum genere videatur; restat ut tantummodo credatur vel non credatur. Sed si divinarum Scripturarum earum, scilicet quae canonicae in Ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione credendum est.

Aliis vero testibus vel testimoniis, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere vel non credere liceat quantum me ea admonenti ad faciendam fidem vel habere vel non habere perpenderis. Si enim ea quae non vidimus, hoc est in praesenti apparentia non sensimus vel mente vel corpore, neque de Scripturis sanctis, vel legendo vel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus, unde sciremus esse civitates ubi nunquam fuimus, vel a Romulo conditam Romam, vel ut de propinquioribus loquar, Constantinopolim a Constantino? Unde postremo sciremus quinam parentes nos procreassent, quibus patribus, avis, majoribus geniti essemus? Talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea vel ullo sensu praesentia sicut solem, sicut nostri animi voluntatem, vel canonicorum eloquiorum auctoritatem, sicut Adam fuisse primum hominem, aut Christum in carne natum, passumque, resurrexisse didicimus; sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc duntaxat rerum genere minime dubitandum esse putavimus.

Satis, ut puto, ista mea prolocutione recognovisti, quid sit videre vel mente vel corpore; et quid ab eis distet credere, quod quidem fit mente, et videtur mente, quoniam menti nostrae fides nostra perspicua est.

Sed tamen quod eadem fide creditur abest, et ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus in quo Christus resurrexit, et ab aspectu mentis alterius, sicut abest ab aspectu mentis nostrae fides tua, quamvis eam esse in te credam, cum non videam corpore, quod nec tu potes, nec mente quod tu potes, sicut ego meam quod tu non potes.