CAP. XVIII. De visione corporali et spirituali in futuro.

Durum est dicere quod sancti alia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum velint; durius autem quod ibi Deum quisquis oculos clauserit non videbit.

Si enim propheta Eliseus puerum suum Giezi absens corpore vidit accipientem munera quae dedit ei Naaman Syrus (IV Reg. V), quem propheta memoratus a leprae deformitate mundaverat, quod servus nequam domino non vidente latenter se fecisse putaverat, quanto magis in illo corpore spirituali videbunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt absentes corpore?