|
Proinde verbum quod foris sonat, signum est verbi quod intus lucet, cui
magis verbi competit nomen. Nam illud quod profertur ore carnis, vox
verbi est. Verbumque ipsum dicitur propter illud a quo, ut foris
appareret, assumptum est. Idem in eodem paulo post.
Quapropter ita dicitur illud Dei verbum, ut Dei cogitatio non dicatur,
ne aliquid esse quasi volubile credatur in Deo; quod nunc accipiat nunc
recipiat formam ut verbum sit; eamve non possit amittere atque
informiter quodammodo volutari. Et paulo post: Dicuntur quidem etiam in
Scripturis sanctis cogitationes Dei; sed eo locutionis modo quo ira et
oblivio Dei dicitur, quare utique ad proprietatem in Deo nulla est. Et
paulo post: Et tunc quidem in aeterna vita, scilicet verbum nostrum non
erit falsum, quia neque mentiemur neque fallemur. Fortassis etiam non
erunt volubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes ac
redeuntes, sed omnem scientiam, uno simul conspectu videbimus.
Tamen cum et hoc fuerit si et hoc fuerit formata erit creatura, quae
formabilis fuit ut nihil jam desit ejus formae, ad quam pervenire
deberet; sed tamen coaequanda non erit illi simplicitati, ubi non
formabile aliquid formatum vel reformatum est, sed forma neque informis,
neque formata ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia.
|
|