|
Quanta erit felicitas ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum?
Vacabitur Dei laudibus qui erit omnia in omnibus. Idem in eodem: Certe
ubi volet spiritus, ibi erit protinus corpus. Nec volet aliquid
spiritus, quod nec spiritum possit dicere nec corpus. Vera ibi gloria
erit, ubi laudantis nec errore quisquam; nec adulatione laudabitur.
Verus honor qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno. Sed nec
ad eum ambiet ullus ubi nullus permittetur esse nisi dignus. Vera pax,
ubi nihil adversi, nec a seipso, nec ab alio quisquam patietur. Praemium
virtutis erit ipse qui virtutem dedit, etque seipsum quo melius et majus
nihil possit esse promisit. Quid enim est aliud quod per prophetam
dixit: Ero illorum Deus, et ipsi mihi erunt populus (Jerem. XXX, 31);
nisi ego ero unde satientur, ego ero quaecunque ab omnibus honeste
desiderantur, et vita, et salus, et victus, et copia; gloria et honor,
pax et omnia bona? Sic enim et illud recte intelligitur quod ait
Apostolus: Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV). Ipse enim erit
finis desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio
amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic
actus, profecto erit omnibus sicut ipsa vita aeterna communis. Caeterum
qui futuri sunt pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque
gloriarum; quis est idoneus cogitare, quanto minus dicere? Quod tamen
futuri sunt non est ambigendum, atque ita etiam beata illa civitas
magnum in se donum videbit, quod ulli superiori nullus inferior
invidebit, sicut non invident archangelis angeli caeteri.
Tam nolet esse unusquisque quod non accepit, quamvis sit pacatissimo
vinculo corcordiae ei qui accepit astrictus, quam nec in corpore vult
oculus esse, qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius
partis pacata compago. Sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc
quoque donum habeat, ne velit amplius.
|
|