CAP. XXII. Quod sanctis in futuro non ad dolorem, sed ad gaudium proficiet praeteritorum memoria.

Erit ergo illius civitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis voluntas libera ab omni malo liberata, et impleta, omni bono, fruens indesinenter aeternorum jucunditate gaudiorum; oblita culparum, oblita poenarum. Tamen nec ideo suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata. Quantum ergo attinet ad scientiam rationalem memor erit praeteritorum malorum suorum, quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes morbos corporis novit. Sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit quos ipse non passus est. Ut ergo scientiae malorum duae sunt, una qua potentiam mentis non latent, altera qua experientis sensibus inhaerent. (Aliter quippe sciuntur omnia vitia per sapientiae doctrinam; aliter per insipientis pessimam vitam.) Ita et obliviones malorum duae sunt. Aliter namque ea obliviscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus. Ille si peritiam negligat, iste si miseria careat. Secundum hanc oblivionem quam posteriore loco posui; non erunt me mores sancti praeteritorum malorum. Carebunt enim malis omnibus ita ut penitus deleantur ab eorum sensibus, et tamen potentia scientiae quae magna in eis erit; non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Ibi vocabimus et videbimus; videbimus et amabimus; amabimus et laudabimus. Ecce quid erit in fine sine fine.