CAP. V. Quod ignis aeternus non aqualiter cruciabit omnes. |
Manet dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem tormento, non est idem virtus et vitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat, palea fumat; et sub eadem tribula stipulae comminuuntur, frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem preli pondere exprimitur; ita una eademque vis irruens bonos probat, purgat, eliquat; malos damnat, vastat, exterminat. Tantum autem interest non qualia, sed qualis quisque patiatur. |