|
Unus quidem est gehennae ignis; sed non omnes uno modo cruciat
peccatores. Uniuscujusque enim quantum exigit culpa tantum illic
sentietur poena. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole multi
constituuntur; nec tamen ejusdem solis ardorem aequaliter sentiunt; quia
alius plus aestuat atque alius minus, ita illic in uno igne non unus est
modus incendii; quia quod hic diversitas corporum, hoc illic agit
diversitas peccatorum, ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen
eosdem singulos dissimiliter exurat.
|
|