CAP. VIII. Quomodo justum sit ut pro temporali culpa aeterna poena reddatur.

Quomodo ergo verum est, inquiunt, quod ait Christus vester: In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Marc. IV, VII), si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec attendunt non propter aequale spatium temporis, sed propter vicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, dictam fuisse eamdem mensuram. De judiciis enim et condemnationibus Dominus loquebatur. Proinde qui judicat et condemnat injuste, si judicatur et condemnatur juste; in eadem mensura recipit, quamvis non hoc quid dedit. Judicio enim fecit, et judicio patitur. Quamvis damnationem fecerit quod iniquum est, patitur damnationem quod justum est. Nec quisquam existit qui concedat tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est homicidium, vel adulterium vel sacrilegium, nec quodlibet aliud scelus, non temporis longitudine, sed iniquitatis et impietatis magnitudine metiendum.