|
Christus ait: In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis (Marc. IV;
Matth. VII), id est quod feceris, patieris. Non ut si stuprum fecerit,
stuprum patiatur, sed quod peccato isto facit legi, hoc ei lex faciat,
id est quia legem talia prohibentem de sua vita abstulit; auferat eum
etiam ipsa lex de hominum vita quam regit. Idem: Nolite judicare et non
judicabimini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Matth.
VII). Nunquid si iniquo judicio judicabunt, iniquo judicabuntur? Absit!
Nulla quippe iniquitas apud Deum, sed ita dictum est: In quo judicio
judicaveritis, in eo judicabimini, tanquam si diceretur: In qua
voluntate benefeceritis in ipsa liberamini, vel in qua voluntate
malefeceritis in ipsa puniemini. Ex qualitatibus quippe voluntatum non
ex temporum spatiis sive recte facta sive peccata metientur. Alioquin
majus peccatum habetur arborem dejicere, quam hominem occidere. Illud
enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ictu, brevissimo tempore.
In hac quippe sententia ad hoc solum eadem mensura est, ut quod
praestitit, ei non praestetur. Atque ita quod ipse judicatur erit
aeternum quamvis quod judicaverit aeternum esse nequiverit. In eadem
igitur mensura quamvis non aeternorum malefactorum aeterna supplicia
remetientur, ut quia aeternam voluit habere peccati perfruitionem,
inveniat aeternam vindictae severitatem.
|
|