PARS TERTIA.

DE COGNITIONE DIVINITATIS.


CAP. I. Qualiter ab initio Deus agnitus est, et quod unus, et quod trinus.

Scriptura dicit: Deum nemo vidit unquam (Joan. I); tamen fides quod non videt credit. Et ex hoc meritum fidei constat non vidisse et credere. Unde pulchrum illud dictum est: Nam

“si vides, non est fides.”

Credit ergo fides quod non vidit; et non vidit quidem quod credit. Et vidit tamen aliquid per quod admonita est et excitata credere quod non vidit. Deus enim sic ab initio notitiam sui ab homine temperavit, ut sicut nunquam quid esset totum poterat comprehendi, sic quia esset nunquam prorsus posset ignorari.