|
Hoc autem ratio inventum in se probat, et in his quae videt extra se;
quia ortum et occasum habentia cuncta, sine auctore nec originem habere
possent nec reparationem. Quae in toto aliquando coepisse idcirco dubium
esse non potest; quia et in partibus suis sine cessatione quotidie et
oriri videtur quod non est et praeterire quod est. Omne autem quod
mutabile est, aliquando non fuisse necesse est; quia quod stare non
potuit cum praesens fuit, indicat se aliquando non fuisse priusquam
fuit. Sic respondent qui foris sunt iis quae intus videntur ad veritatem
comprobandam et auctorem suum natura clamat quae se ab illo factam
ostendit.
|
|