CAP. XI. Quod Deus est trinus et unus.

Itaque ratio per rationem Deum esse invenit; et venit alia ratio quae non solum esse Deum, sed unum esse et trinum comprobaret; et primum per se deinde per ea quae erant extra se facta secundum se. Una pietas, una devotio, una cultura, Dominum unum et Deum unum. Sic dixit ratio et comprobavit in se, ne schisma mentium fieret in plura principia: et non esset certa salus. Et melius esse et consonum magis veritati et consentaneum naturae principium unum et finem unum in quem habere possent conversionem quae ab illo existerent omnia. Alioqui dissipationem esse universitatis sine capite et principio et moderatore. Et clamavit illi natura foris, et contestata est ad eamdem veritatem; et dixit opus unum et auctorem unum; et concordia una consilium unum, et una administratio providentiam unam. Et manifestatus est Deus unus, creator unus, moderator unus et rector; quia totum unum et unum totum.