|
Approbavit haec ratio et acquievit, et dixit quod unus, nec collectione
diversorum ne turbam faceret; nec compositione partium, ne massam
formaret; nec similitudine multorum, ne pluralitas superflua vel
singularitas imperfecta appareret. Omnis enim unitas in similitudine
sola consistens plurimorum, aut imperfectionem ostendit in parte si
minus habent singula, aut superfluam geminationem in toto, si perfecta
sunt universa. Et non est in his omnibus unitas vera, sed aemulantur
solum haec unitatem, quia quodammodo appropinquant ei; sed non
contingunt ad illam, quoniam unum non est; et quod sunt vere unum non
sunt, sed uniuntur tantum et accedunt ad se. Et fit illis simul esse et
convenire in unum, unum esse. Nec tamen unum vere sunt; quoniam
essentialiter non sunt, nec est unum totum quod sunt. Deum autem unum
oportet esse, et essentialiter unum esse, et immutabiliter unum esse, et
summe unum esse. Quod enim essentialiter unum est, vere unum est: quood
immutabiliter unum est, summe unum est. Quod autem in utroque bonum est,
melius est utrumque quam alterum tantum. Et bonum est essentialiter unum
esse; et immutabiliter unum esse; et utrumque esse melius est. Deus
autem summum bonum est, et non potest deesse summo bono bonum quod
melius est. Et suadet ratio optimo dare, quod melius est bonum. Et
idcirco fatetur Deum suum et auctorem suum, et principium suum unum
esse; quoniam hoc melius est, et vere unum esse; quoniam substantialiter
est, et summe unum esse; quoniam invariabiliter est.
|
|