|
Clamat creatura foris et probat ipsa rationem hanc, et commendat quoniam
ita est. Et demonstrat summa pulchritudo operis perfectam esse
sapientiam conditoris. Et apponit se perseverantia decoris ipsius. Et
quod non minuitur quod institutum est primum bonum. Et dicit quod
aeterna est sapientia ejus et minui omnino non potest; nec decrescit
aliquando plenitudo sensus illius a consummatione. Et exit ratione cum
attestatione alia; et videt quoniam voluntas Dei aeterna est; et ita
sentire bonum est. Et quoniam hoc probat opus ejus quod non mutatur; et
ordo universitatis idem perseverans. Et adjicit ipsa rationem, quoniam
nihil novum Deo est ut illud tunc vel nunc amare incipiat quod prius non
noverit; aut oblivisci sicut homo dilectionis antiquae, ut in memoriam
non veniat quod prius cognitum fuerat; aut errare bonum existimans quod
malum est, ut diligat illud quod non oportet; et postea, quasi poenitens
et mutans cor et affectum varians cum coeperit agnoscere errorem suum.
Quia haec digna Deo non sunt, nec probat ratio ut ita sentiamus de illo
qui sapiens est et bonus et perfectus; et non invenitur mutabilitas in
eo ulla, cum omnia genera mutabilitatis fuerint in consideratione
adducta; sive quae in corporibus inveniuntur, sive quae spirituum
naturam contingunt.
|
|