|
Omne enim corpus aut loco mutatur, aut forma, aut tempore. Et quae forma
mutantur: aut augmentum suscipiunt, aut diminutionem, aut alterationem.
Et quae alterationem quidem suscipiunt non illis accedere quidquam
videtur quod non erat, aut quod erat recedere probatur; sed quod erat
tantum alteratur, et aliter habetur. Et non fit sine loco hoc quoniam
partes locum transmutant in eodem consistente toto; et non fit tamen
nisi secundum locum; nec tamen dicitur secundum locum propter totum quod
locum mutat, sed apparet tantum forma alia in toto propter partes quae
locum mutaverunt. Et ideo haec mutatio secundum formam dicitur; quoniam
haec in toto manifeste videtur. Et non dicitur secundum locum (cum tamen
in partibus secundum locum sit) quoniam haec manifeste non videtur. Et
non est forma aliquid omnino nisi dispositio partium in toto; et cum
haec mutatur (quia partes locum mutant) mutatur forma in toto, quia
dispositio partium mutatur quae est forma totius. Et ita mutatio formae
in toto fieri non potest sine mutatione loci in partibus. Sed non
dicitur mutatio loci nisi cum totum locum mutat consistentibus partibus
in toto. Sic mutatio temporis sequitur mutationem loci et formae; et non
est unquam sine ipsis in corpore. Quoniam secundum has solum ordo inest;
et successio quae tempus vocatur. Item considerandum est quoniam ex his
tribus mutationibus duae extrinsecus fiunt; quoniam non mutant esse rei,
sed circa rem aliquid: hoc est mutatio loci et temporis. Iterum prima
mutatio secundam et tertiam infert, quoniam causa illarum est. Secunda
autem tertiam, quoniam causa illius est. Tertia vero tantum infertur et
non infert, quoniam effectus solum est. Sola autem mutatio formae
intrinseca vocatur; quoniam non circa rem, sed in ipsa re mutat aliquid;
et ipsa tamen non fit sine mutatione loci et temporis.
|
|