|
Post has mutationes corporum (quibus subjacent quae corporaliter
mutantur omnia) transimus ad spiritualem creaturam, mutabilitatem ipsius
considerantes; si quarum mutationum illi conveniat, et si qua alia
mutatio quae extra corporum naturam sit, in illam cadat. Et videmus quod
spiritus omnino nec augmento partium crescere potest quoniam corpus non
est, nec decrescere diminutione, quoniam simplex natura est; et tamen
affectu et cognitione mutatur spiritus. Et transit de hoc in illud; et
variatur et vicissitudinem suscipit gaudii, doloris et poenitudinis et
voluntatis; et crescit scientia et oblivio in eum cadit; et variat
cogitationes et succedenter intelligit; et est quasi formae mutatio ista
in eo mutatio scientiae et affectus. Et sequitur istam temporalis
mutatio; et subjacet tempori propter ista quae variantur in eo. Nec
ambiguum hoc ulli est de spiritu creato, quoniam tempore variatur
secundum haec quae eadem non permanet in ipso. De mutatione vero loci
magna inter conquirentes ambiguitas generatur; quoniam sunt qui dicunt
nullum spiritum mutari loco posse; quoniam locus proprie corporis sedes
sit et capacitas corporis quae determinatur secundum corpus; aliquando
quod in illa est, aliquando in quo est ipsa. Et non est corpus locus;
quoniam locus non est aliquid, nec ponit aliquid locus; sed quasi inane
et vacuum ubi corpus est vel esse potest, et non est corpus ipse. Nec
tamen vocatur locus nisi determinatus per corpus; vel quod in ipso est
secundum finem dimensionis ubi desinit corpus et ultra non est; sive
secundum corpus quod locum continet, sive secundum ipsius corporis
circumscriptionem; quoniam intra ipsam corpus non est. Ita nihil posse
esse in loco nisi quod dimensionem habet corporalem et
circumscriptionem; quoniam locus secundum dimensionem corporis constat
et circumscriptionem; et non posse ullo modo hoc spiritui convenire qui
corporalis quantitatis expers est. Propterea corpori soli in loco esse
et loco mutari et tempore. Spiritui autem creato in loco non esse;
quoniam corpus non est, nec loco mutari sed tempore. Spiritum autem
creatorem nec in loco esse nec loco mutari, quoniam corpus non est, nec
tempore mutari, quoniam invariabilis omnino est. Propterea soli corpori
recte assignari; et hoc aliquid esse quoniam definitum est, et hic
alicubi esse quoniam circumscriptum est; et nunc aliquando esse quoniam
variabile est. Spiritui vero creato convenire; et hoc aliquid esse
quoniam definitus est, et nunc aliquando esse quoniam variabilis est;
sed non hic alicubi esse quoniam circumscriptus non est, qui dimensionis
capax non est. Creato rem vero spiritum: nec hoc aliquid esse quod
definitus non est, nec hic alicubi esse quod circumscriptus non est, nec
nunc aliquando esse quoniam invariabilis est; praesentem tamen veraciter
et essentialiter omni quod hoc aliquid est, et omni quod hic alicubi
est, et omni quod nunc aliquando est; quoniam in omnibus est, et ubique
est et semper est. Semper sine tempore, ubique sine loco, in omnibus
sine termino et definitione. Et nos quidem horum considerationem
sublimem nequaquam falsitatis arguimus; verba tamen supra capacitatem et
possibilitatem minorum, et simplicium intelligentiae fortia nimis
judicamus.
|
|