|
Censemus autem et omnino ita oportere approbamus multo sanius et
commodius veraciter affirmandum quod Deus substantialiter sive
essentialiter et proprie et vere: et in omni re sive natura, sive
essentia est sine sui definitione; et in omni loco sine
circumscriptione; et in omni tempore sine mutabilitate. Nam id quod
quidam insipientes, imo solam carnem sapientes et quae carnis sunt solum
considerantes existimant quasi corporalium sordium et pollutionum
inquinationes Deum contingere possint si rebus omnibus essentialiter vel
substantialiter inesse dicatur; tam frivolum est ut nec responsione sit
dignum cum et ipse Spiritus creatus corporeis sordibus inquinari non
possit. Si enim spiritus sordes corporeae contingunt, dicant ipsi
quomodo anima humana in carae posita immaculata esse possit, cum carnis
humanae sordibus nulla inquinatio vel pollutio major inveniri possit?
Dicant de carne leprosi (cujus etiam contactum homo sine horrore
sustinere non potest) quomodo animam sanctam et justam non inquinet,
quae in tantum in ea sine pollutione vivit, ut ex ea etiam a pollutione
emundetur? Postremo respondeant utrum potius concedendum de Deo
existimant, quod nusquam sit Deus, an quod ubique sit. Quod si absurdum
est omnino confiteri quod Deus nusquam est, cogantur necesse est, ipsi
suo judicio id quod ad dictum etiam commodius et pulchrius suscipitur,
confiteri quod alicubi est. Qui enim vocibus servire elegerunt potius
quam veritati, et id solum respuendum putant quod aures vulgaritatis
obhorrent, justum est ut in hoc quoque a sententia sua non declinent.
Dicant ergo si hoc auribus efferre praesumant quod Deus nusquam est; et
non statim ex eo consequi arbitrentur, quoniam quod nusquam est ipsum
omnino nihil est. Si ergo convenienter dici non potest quod Deus nusquam
est, quem esse et verius omnibus quae sunt esse necesse est credi,
dicant ubi est. Si enim alicubi est, et ubique non est, est ubi est, et
est ubi non est; et jam localis fit Deus; et termino et fine concluditur
quod omnino impossibile est. Fatendum est itaque et sine dubitatione
confitendum quod divina natura quae pro immensitate sui nusquam deesse
potest in omni loco veraciter et essentialiter est; nec tamen loco
comprehenditur ullo, quoniam omnino incircumscriptibilis est. Est ergo
ubi est totum quae continet totum et penetrat totum; nec sine ea esse
potest aliquid ex omnibus quae facta sunt ab ea, quae nec pro sui
simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui
immensitate ullo modo comprehendi potest.
|
|