CAP. XVIII. Quomodo spiritus creati locales sint; et quomodo corpora.

Sane de spiritu creato hoc commodius dictu et ad intelligentiam hoc accommodatius esse fatemur, ut non solum in loco esse, sed localem esse pronuntiemus sine dubitatione. In loco quidem quoniam hic alicubi praesens cernitur; localem vero quoniam cum sit alicubi non ubique invenitur. Omne enim quod definitum est, secundum aliquid locale est; quoniam in eo ipso quod finem et terminum habet locum habet, et determinat locum sicut determinatum est in loco. Sed corpus dimensionem habens loco circumscribitur; quoniam ei secundum locum principium medium et finis assignantur. Spiritus vero quoniam dimensionem non capit (sed definitione sola terminatur) circumscriptionem quidem non recipit loci; et tamen loco quodammodo concluditur, quoniam cum hic alicubi praesens sit totus, alibi non invenitur. Itaque corpus locale est, quoniam loco circumscribitur; spiritus autem quoniam in loco per praesentiam naturae et operationis concluditur, localis et ipse jure nominatur Spiritus autem increatus, quoniam omni loco praesens est, nec tamen ullo in loco concludi aut circumscribi potest, veraciter in omni loco esse dicitur; nec tamen localis aliquando ratione ulla appellatur. Non ignoro tamen quosdam ab omni spiritu locum universaliter removere voluisse; quoniam secundum dimensionem solum et circumscriptionem corporalem locum constare probaverunt. Sed horum, ut supra diximus, consideratio nimis a communi existimatione et possibilitate recessit. Magis autem ea ponenda in usum loquendi quae se sponte accommodant; et nihil a latere ingerant alienum a veritate.