CAP. XIX. Ratio qualiter Deus non solum unus sed trinus sit.

Nunc diximus quomodo ratio vera probat quod Deus unus est, et quae ad unitatem deitatis spectant vera esse considerat. Deinde etiam arguit et commendat quod non solum unus, sed et trinus est Deus. Et habet hujus quoque investigationis et considerationis bonae a Deo exemplaria vera. Deus enim qui in se videri non potuit, in suo opere manifestatus est; et vidit eum ratio humana non in se; quia invisibilis fuit; sed in similitudine sua quoniam ad hoc facta est ut videatur in ea Deus.