|
Propterea quippe Deus a principio nec totus conscientiae humanae
manifestus esse voluit, nec totus absconditus; ne si totus manifestus
esset, meritum fides non haberet, nec infidelitas locum. Infidelitas
enim de manifesto convinceretur: et fides de occulto non exerceretur. Si
vero absconditus totus esset, fides quidem ad scientiam non adjuvaretur,
et infidelitas de ignorantia excusaretur. Quocirca oportuit ut proderet
se occultum Deus ne totus celaretur et prorsus nesciretur; et rursum ad
aliquid proditum se et agnitum occultaret ne totus manifestaretur, ut
aliquid esset quod cor hominis enutriret cognitum, et rursus aliquid
quod absconditum provocaret.
|
|