CAP. XX. De verbo extrinseco et intrinseco.

Nam sicut sapientia hominis non videtur nisi ab ipso homine donec exeat et manifestetur per verbum, ita sapientia Dei invisibilis fuit et non potuit cognosci nisi ab ipso solo cujus erat, donec manifestata est per opus suum. Et erat ipsa sapientia verbum. Sed quasi verbum intrinsecum et absconditum quod omnino sciri non posset nisi per verbum extrinsecum manifestaretur; quemadmodum cogitatio hominis quasi intrinsecum verbum illius est quod latet et absconditum est donec reveletur per prolationem oris; et est ipsa prolatio vocis verbum similiter ut verbum est cogitatio cordis. Sed verbum quod manifestum est prodit et revelat verbum quod occultum est. Sic et in Deo verbum intrinsecum et occultum et invisibile verbum fuit cordis ejus; et sapientia erat hoc verbum et invisibile, donec manifestatum est per verbum extrinsecum quod visibile factum est, quod erat opus ejus. Sicut per verbum oris manifestatum est verbum cordis; sic loquitur omnis natura ad auctorem suum, et indicat quod factum est opificem intelligendi sensum habentibus.