CAP. XXI. Quod imago Dei in rationali creatura expressior est, et vestigium Trinitatis invenitur in ipsa.

Et sunt in his simulacra quaedam quasi de longe significantia et habentia similitudinem pro parte. Quaedam vero expressa imagine, et perfecta aemulatione consignata, claram demonstrationem efficiunt. In his ergo citius quod invisibile Dei est agnoscitur in quibus evidentius manifesta declaratione demonstratur. Ea namque perfectius auctorem suum manifestant: quae illius similitudini vicinius appropinquant. Hoc autem est ipsa rationalis creatura, quae excellenter et proprie ad illius similitudinem facta est; quae tunc citius creatorem suum (quem non videt) agnoscit, cum seipsam ad illius imaginem factam intelligit. In hoc ergo primum Trinitatis vestigium inventum est cum agnoscere coepit ipsa quod erat in se, et ex eo consideravit quod erat supra se. Vidit enim quod ex ipsa nascitur sapientia quae est in ipsa; et diligit ipsa sapientiam suam; et procedit amor ex ipsa; et sapientia sua quo amat eam genitam de se, et in se manentem non dividit a se. Et apparent tria quaedam in uno: mens, sapientia et amor: et est mens et sapientia de mente; et de mente et sapientia amor; et surgit Trinitas quaedam, et unitas non recedit, et sunt simul Trinitas et unitas secundum potestatem et imaginis virtutem. Et conscendit mens ab istis per haec illuminata, et considerat creatorem suum sapientem esse et sapientiam habere, et ex ipso esse sapientiam suam; nec fuisse unquam sine sapientia, quoniam semper sapiens fuit. Et quod semper sapientiam suam ipse dilexit et semper amorem habuit ad sapientiam suam, et erat coaeternus amor aeterno et coaeternae sapientiae illius.