CAP. XXII. Quomodo tres personae sint essentia sive substantia una.

Rursum considerat quod non potest in Deo esse aliquid diversum ab ipso, et quod unum est totum quod est; et propterea vere est Trinitas, et unitas manet. Quia enim ibi est qui a nullo est, et est ibi qui ab illo est, et pariter cum utroque qui ab utroque est, Trinitas est. Neque enim qui a nullo est, esse potest ille qui ab alio est; et qui ab utroque est, vel ille qui a nullo est, vel qui ab illo tantum est, esse potest. Itaque Trinitas est vera, et unitas manet perfecta, quoniam in Deo nihil esse potest quod Deus non est. Natura siquidem indivisa et unitas vera scissionem prohibet; discretio vero et proprietas Trinitatem docet.