|
Posuitque nomina fides quibus significaretur quod creditur; et dictus
est Pater in Trinitate, quia ab ipso Filius erat, qui de ipsius
substantia erat. Qui enim gignit et de sua substantia gignit; id quod
ipse est, gignit. Et propterea a quo erat qui cum ipso erat idem quod
ipse erat, Pater dictus est; quia ab ipso erat Filius Qui autem ab
utroque erat, utriusque Filius non erat, ne duo essent patres unius
Filii; et Pater qui Filius diceretur, et confunderetur Trinitatis
discretio; sed Spiritus sanctus Patris et Filii, procedens a Patre et
Filio. Et professa est fides catholica Patrem et Filium et Spiritum
sanctum. Et est Pater qui Filium habet; et Filius qui Patrem; Spiritus
sanctus qui a Patre est et Filio. Et est quidem Pater Spiritus, quoniam
Deus est. Et est Pater similiter sanctus, quoniam Deus est. Sed voluit
fides unam in Trinitate personam distinguere, cum diceret Spiritum
sanctum. Ipse enim est qui ad sanctificationem datur, cum inspiratur
sanctificandis. Et non tantum venit sine Patre et Filio, quoniam
Trinitas est indivisa.
|
|