|
Sed inspirari a Patre et Filio: hoc est illi venientem esse a Patre et
Filio. Quod aeternum illi est ne nomen sit perfunctionis qui datur ex
tempore et accipitur; quia temporale non est illi esse a Patre et Filio,
sed aeternum. Pro quo dari dicitur: cum venit a Patre et Filio; quia est
a Patre et Filio quod aeternum est, et non temporale illi. Sicut
Spiritus sanctus donum Dei est, quia donum est Patris et Filii. Et cum
datur ex tempore datur et datur a Patre et Filio; et dari a Patre et
Filio, non aliud illi est quam cum datur esse a Patre et Filio; ex eo
quod aeternum illi est a Patre et Filio. Et est in Trinitate Pater, et
Filius, et Spiritus sanctus. Pater a seipso; Filius a solo Patre;
Spiritus sanctus a Patre et Filio. Et quia una natura est et una
substantia; una trinitas est in una natura et una substantia. Et cum
mens una quae discreta sunt et propria in trinitate considerat, tria
invenit, et tres confitetur. Cum vero quod idem est tribus attendere
coepit unum ostenditur.
|
|