|
Et surgit rursus ex adverso alia dubietas, et pulsat mentem profundo
rerum caligantium; et exit quaestio et interrogat seipsam ratio, quare
tria illa quae in Deitate reperta sunt personae dicantur; cum in
trinitate illa quam in semetipsa primum mens reperit tria similiter
inventa sint, nec tamen tres personas in se mentem rationalem continere,
aut tribus personis constare animam rationabilis consideratio patiatur.
Et diligenter conquirat ratio quare ita sit, cum nec ita esse dubitare
liceat, nec quomodo sit facile sciri possit. Et tamen videt aliquid ex
eo quod totum non videt, nec ignorare permittitur quod non sinitur
apprehendere. Videt enim quoniam quae in mente sunt non vere idem sunt
quod est ipsa mens. Separantur enim a mente haec aliquando; et cum
adfuerint recedunt, et redeunt iterum cum abierint et variantur circa
ipsam, nec vere sunt idem cum ipsa, sed quasi affectiones quaedam et
formae ipsius, quibus non sit hoc aliquid esse, sed ad esse tantum ei
quod est hoc aliquid. Itaque cum sit homo ipse persona, haec autem
tantum affectiones quaedam adhaerentes personae et circa ipsam
existentes inveniantur; non est omnino eis proprium esse persona, sed
personae inesse tantum. Cum antem quae in Deo sunt aliud ab ipso esse
non possunt, quasi nec accidentia aut affectiones ex tempore mutabiles
sive separabiles natura incommutabili essentiae, et cui idem sit totum
esse quod est: Convenire tria in eo veraciter praedicantur, et tribus
unum esse; et proprium idem esse aeternum et perfectum asseritur. Et
dicuntur tria tres personae, non tres essentiae; quia natura in tribus
est perfecta singulis, et tribus indivisa. Et ideo dicuntur personae
singulae, quia Deus sunt et unus Deus tres, quia una deitas in tribus.
|
|