CAP. XXVI. Quare potentia Patri attribuitur, sapientia Filio, bonitas sive benignitas Spiritui sancto.

Attribuitur Patri potentia, et Filio sapientia, et Spiritui sancto bonitas sive benignitas. Et discernuntur quae communia sunt. In quibus non dicitur quidem quod non est; tamen quod est tacetur, ne credatur quod non est. Dicitur enim Pater potens: et est Pater potens; et non solus Pater, quia potens est Pater et Filius et Spiritus sanctus; et non tres potentes, sed unus potens. Quia potentia una in natura una, et substantia una. Et est Filius sapiens, sed non solus, quia sapiens est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; et non tres sapientes, sed unus sapiens. Quia sapientia una in natura una et substantia una. Et dicitur Spiritus sanctus benignus et bonus; et est quidem benignus et bonus Spiritus sanctos; sed non solus Spiritus benignus et bonus est, sed bonus est et benignus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Nec tamen tres benigni et tres boni, sed unus benignus et unus bonus; quia benignitas una, et bonitas una in natura una, et substantia una. Sed cavit Scriptura conscientiae humanae ne erraret in Deo suo similia hominibus quae non erant in ipso arbitrans, quoniam ab omnibus sumpta erant vocabula quaedam, non ad omnem similitudinem sed ad significanda quae Dei erant supra homines; et erat aliquid simile ibi ne imitatio aliena esset, sed non totum, ne idem crederetur quod in tantum differebat; et dictus in deitate Pater, quoniam ibi erat a quo erat qui de sua substantia erat. Sicut qui gignit de sua substantia gignit, et non est qui gignit ipse quem gignit, sed alter ab altero. Et non altera natura gignentis et geniti. Et erat in hoc similitudo inter divina et humana; et propterea ex hoc dictus est Pater et Filius, quia genuit ille, et iste genitus est. Et non est qui genuit Pater, iste qui genitus est Filius; et tamen quia natura una est gignentis et geniti; et substantia una non alius est gignens a genito, quia Deus est; et Deus unus, gignens et genitus, quia deitas una gignentis et geniti. Propterea unum inventi sunt in illo quod Deus erant; quia unum erant totum quod erant; sed non unus in uno, quia Pater erat qui a nullo erat; et Filius qui a Patre erat; et Spiritus sanctus, qui ab utroque erat, qui Filius non erat; quoniam ab utroque erat et aequaliter erat, et dictae sunt tres personae tria haec; quia unumquodque trium totum hoc erat; et persona erat; nec tamen una persona, quia unum hoc totum; sed tres personae, quia tria in hoc uno, et hoc unum totum; et haec tria tres personae, et hoc unum unus Deus; et haec tria hoc unum, et tres personae unus Deus: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Dictus est ergo Pater quia de sua substantia Filium genuit, et erat in hoc similitudo. Sed ne putaretur prior Pater Filio sicut semper in hominibus est; et nunquam aliter esse potest nisi Pater Filium antecedat; propterea potens dictus est Pater non quod solus erat, quia potens erat et Filius et Spiritus sanctus; sed solus dicendus erat potens, quia de ipso solo magis dubitari poterat quasi de priore et antiquo et annorum numerositate defecto. Et dictus est Filius sapiens, non quod solus erat, sed quia de ipsa solo magis dubitari poterat quasi de posteriore et aetate adhuc immaturo et sensu imperfecto. Idcirco dictus est pater potens, ne putetur prior Filio; et Filius sapiens, ne credatur Patre posterior; et Spiritus sanctus bonus sive benignus, ne crudelis existimaretur Deus et consternaretur ad eum conscientia humana, si Spiritum habere diceretur Deus, et non additum fuisset sanctus vel benignus. Quoniam spiritus per se rigorem quemdam significare videtur, et crudelem denotare.