CAP. XXVII. Alia ratio quare illa quae secundum substantiam dicuntur et communia sunt: personaliter sunt discreta.

Praeterea propter simulacrum suum quo est inventa Trinitas summa et ipsum similiter trinitatem praeferebat quasi vestigium quoddam et imaginem ineffabilis Trinitatis. Et in ipso hoc ita erat; quoniam in mente rationali quasi potentia quaedam et vis quaedam erat ex qua esse posset quod nondum erat. Et ex ea natus est intellectus qui solum sapientia ejus erat; et sine ipso mens sapientia non erat: et processit novissime amor sive gaudium mentis ad sapientiam suam; et ipse solum dilectio erat, quia sine ipso in mente et sapientia dilectio non erat. Et posita sunt haec nomina ad proprietatem, quia unumquodque per se erat; et distincta sunt tria haec: primum potentia a qua sapientia erat; deinde ipsa sapientia, quae de potentia nata fuerat; novissime amor qui de potentia simul et sapientia processerat. Et distinguebantur haec, quia prorsus haec idem non erant qui separabantur ad invicem, et non constabant in uno. Propterea in mente rationali aliud potentia erat quia prior erat sine sapientia et adhuc sapientia non erat. Et venit postea sapientia, et cum potentia esse coepit, quasi aliud in alio. Et erant jam duo, potentia et sapientia: et additum est tertium. Et tria esse coeperunt, potentia, et sapientia, et amor. Et non erat potentia de aliquo, et de ipsa sapientia erat; amor autem de potentia, et sapientia praecesserat. Et non erat potentia sapientia, quia potentia, ante sapientiam erat et de ipsa sapientia exierat. Neque rursum amor potentia vel sapientia dici poterat; quia processerat tantum ab ipsis, et ipsa aliquando sine ipso exstiterant. Et erant tria haec discreta in anima; et in his tribus Trinitas animae inventa est. Et ascendit anima ab his ad summam Trinitatem, et invenit ibi Patrem qui a nullo erat, sicut in se potentia; et filium qui a Patre erat, sicut in se sapientia; et Spiritum sanctum qui a Patre et Filio erat, sicut in se dilectio a potentia et sapientia processerat. Et ideo potentiam Patri tribuit, quia in se similitudo fuerat illius; et sapientiam Filio, quoniam haec in se imago illius erat, quae a potentia orta erat; et dilectionem Spiritui sancto attribuit, quoniam in se a potentia et sapientia processit, sicut Spiritus sanctus a Patre et Filio, quae dilectio est Patris et Filii. Et sic quidem distinxit veritatem ad imaginem per quam invenerat veritatem, ut quod hic proprium inventum est ad significationem, illic quasi singulare diceretur ad proprietatem. Et tamen quia Deo totum quod est, esse unum est; et non potest diversum inveniri quod in simplici natura idem est, neque unius esse potest quod alterius non est, ubi idem est unus est quod alter est. Cum enim potentia Patris aliud non sit quam essentia ejus, neque sapientia Filii aliud quam essentia ejus, neque amor Spiritus sancti aliud quam essentia ejus, necesse omnino est ubi una est essentia unam esse potentiam, unam sapientiam, et unam dilectionem; et communem esse, et totam esse, et proprie esse, et aequaliter esse. Itaque potentia Patris est, et Filii est, et Spiritus sancti est, et proprie est, et aequaliter est. Et sapientia Filii est, et Patris est, et Spiritus sancti est, et proprie est, et aequaliter est; et amor sive bonitas Spiritus sancti est, et Patris est, et Filii est, et proprie est, et aequaliter est. Et quia Deo habere idem est quod esse, et omne quod in Deo est aliud quam Deus esse non potest, Pater potentia est et Filius potentia est, et Spiritus sanctus potentia est; et una potentia quia una essentia. Similiter Pater sapientia est, et Filius sapientia, et Spiritus sanctus sapientia: et una sapientia, quia essentia una. Et Pater est dilectio, et Filius dilectio, et Spiritus sanctus dilectio: et dilectio una, quia essentia una. Sed Pater potentia est, et potentia nullius est, quia a nullo est; similiter et sapientia est Pater et nullius sapientia est, quia a nullo est. Dilectio est Pater et nullius est dilectio, quia a nullo est. Filius autem potentia est et Patris potentia est, quia a Patre est. Sapientia Filius est, et sapientia Patris est, quia a Patre est. Spiritus sanctus est dilectio Patris et Filii, quia a Patre et Filio est. Ubi diligenter cavendum ne communione confundatur quod distinguendum est, neque singularitate distinguatur, quod proprium est: hoc est cum personas in Trinitate distinguere volumus, non attribuamus uni quod alteri commune est, neque cum substantiae unitatem demonstrare assignemus alteri, quod uni proprium est.