CAP. XXVIII. Quod vestigium Trinitatis non solum in rationali creatura sed, etiam in corporea reperitur.

Ecce demonstravimus vestigium aliquod Trinitatis summae quantum valet ratio humana de modico quod suum est, et datum est illi et est in illa, et modicum est ad perfectum totum. Tria enim invenit in se et ex his Trinitatem deprehendit quae erat supra se. Et contestata est illi natura foris, sicut de unitate deitatis. Et apparuerunt tria foris signa Trinitatis, sed non imago ut illa quae intus erant: et haec ipsa imperfecta similitudine erant. Erat enim potentia intus, et sapientia, et amor. Et tria haec imago erant potentiae Creatoris; et sapientiae, et amoris, quia hic erant et ibi erant. Sed hic in imagine erant, ibi in veritate; tamen utrobique erant, et idem erant, quia hoc hic erat quod ibi erat. Sed quod hic erat imago erat, quod ibi erat veritas erat. Foris autem potentia non erat, sed signum tantum; neque sapientia sed signum tantum; neque amor vel bonitas, sed signum tantum; nec et ipsa signa, neque potentia erant neque sapientia neque amor sicut intus, sed signa tantum potentiae, sapientiae et amoris. Potentiae enim signum fuit rerum immensitas; sapientiae pulchritudo; bonitatis utilitas. Et non erant ipsa signa potentia vel sapientia, vel bonitas; sed tantum signa eorum attestantia, his quae intus erant propria. Et probata est Trinitas vera in operibus suis; nec potuit ratio his adjicere quidquam quae perfecta erant, neque tollere aliquid quae constabant discreta. Sunt enim tria haec quae omne rationale perficiunt, nec sine his perfectum est aliquid. Similiter ad omnem effectum concurrunt tria haec, quorum siquid defuerit, nihil absolvitur; et si adsint pariter omnia consummantur Haec sunt potentia, scientia et voluntas; ex quibus si tollas unum aliquod, perfectionem imminuis; si cuncta pariter constituas, nihil deesse confiteris. His ergo et ipse rerum conditor opera sua perfecit, et constat ipse perfectus, quoniam in ipso perfecta sunt quae neque in parte augeri possunt, quia plena sunt; neque in toto consummari, quia perfecta sunt; neque in unitate dividi, quia unum sunt.