|
Et quaecunque de Deo dicuntur, et creduntur veraciter in Deo: ad haec
tria referuntur et constant in his tribus in ipso, quibus, ut dictum
est, si quid tollas perfectum non est quod relinquitur; si quid adjicere
coneris, majus non est quod explicatur. Si enim fortem dicis et
incorruptum et incommutabilem et invincibilem et caetera quae similia
sunt, hic totum hoc potentiae est; si providum, si inspectorem, si
scrutantem occulta, et intelligentem, hoc totum sapientiae est; si pium,
si mansuetum, si misericordem, si patientem, totum hoc bonitatis est. Et
non potest his adjicere veritas quidquam, quia totum in his continetur
quod perfectum est et verum: ideo tria haec veritatem monstraverunt in
simulacro perfecto et persuaserunt nihil adjiciendum tribus; quia hoc
perfectum est, et nihil tollendum quoniam sic constat consummatum: et
tria haec in Deo erant unum; et Deo unum erant, sed distincta inventa
sunt hic ubi non erant unum; et propterea Trinitatis imago facta sunt.
Et secuta est consideratio proprietatem inventam hic usque ad
ineffabilem Trinitatem; et distinxit ibi proprium quod proprium hic erat
tantum, et differens inventum est; ibi autem in uno erat totum et unum
totum.
|
|