|
Et illud nunc primum considerandum est quomodo primum Deus occultus et
absconditus et latens interim a corde humano deprehensus est, ut sciri
potuisset quia Deus est, vel quod erat credi. Modi sunt duo et viae
duae, et manifestationes duae, quibus a principio cordi humano latens
proditus est et judicatus occultus Deus; partim scilicet ratione humana,
partim revelatione divina. Et ratio quidem humana duplici investigatione
Deum deprehendit; partim videlicet in se, partim in iis quae erant extra
se. Similiter et revelatio divina duplici insinuatione eum qui
nesciebatur vel dubie credebatur et non cognitum indicavit, et partim
creditum asseruit. Nam humanam ignorantiam nunc intus per aspirationem
illuminans edocuit, tunc vero foris vel per doctrinae eruditionem
instruxit, vel per miraculorum ostensionem confirmavit. Utrumque
manifestationis divinae modum quo vel ratione humana Deus ab homine
cognitus est, vel revelatione divina homini manifestatus, exponit
Apostolus dicens: Quod notum Dei erat, manifestum est in illis; Deus
enim illis revelavit (Rom. I). Et deinde subjungit: Invisibilia enim
ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspisciuntur
(Ibid.). Cum enim dicit: Quod notum Dei erat, id est noscibile de Deo,
ostendit nec totum absconditum, nec totum manifestum. Cum vero dicit:
manifestum est in illis, et non dicit, manifestum est illis, ostendit
plane quoniam non solum revelatione divina quae facta illis fuerat, sed
etiam ratione humana in illis quae erat, notum illis factum erat. Cum
autem subjungit: Deus autem illis revelavit, ostendit quia ratio humana
ad haec sublimia et alta investiganda et intelligenda infirma et
insufficiens omnino fuisset, nisi divina revelatio illi in adjutorium et
firmamentum cognoscendae veritatis adjuncta fuisset. Postea ostenso eo
qui intus erat investigationis vel revelationis modo, statim de illo qui
foris sit utroque, sententiam simul subjungit, dicens: Invisibilia enim
ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.
Invisibilia enim Dei quae intus erant et abscondita erant, per ea quae
foris erant et nota erant visibilia sunt visa vel in conditione rerum a
ratione humana, vel in gubernatione et administratione visibilia facta
sunt revelatione divina.
|
|