CAP. XXX. Recapitulatio supradictorum.

Nunc ergo diximus quomodo ratio humana primum et in se Deum esse reperit et extra se approbavit et quomodo adjudicavit; quod unus est Deus, et simplex natura: et immensus et aeternus. Magnus et non quantitate; simplex, et non parvitate. Et quod trinus est sine divisione unitatis; et unus sine confusione Trinitatis. Et quomodo Trinitas summa inventa est per eam quae erat imago illius in nobis; et quomodo arguit non esse personas, tria in nobis; et in Deo tria esse personas, quia Deus sunt. Et quomodo tribus nihil adjici potest quia perfecta sunt; nec demi aliquid, quia discreta sunt. Et quomodo distincta sunt quae in Deo sunt et secundum ea quae discreta sunt in nobis; quoniam imago sunt ad illa et demonstraverunt Trinitatem; et haec quidem secundum rationis judicium conjecimus in unum, quoniam ita veritatem approbavit. Siquidem additum est ex his quae supereminent rationi et non contigit ad ea sufficere, quoniam secundum rationem formantur. Alia enim sunt ex ratione, alia secundum rationem, alia supra rationem: et praeter haec quae sunt contra rationem. Ex ratione sunt necessaria, secundum rationem sunt probabilia, supra rationem mirabilia, contra rationem incredibilia. Et duo quidem extrema omnino fidem non capiunt. Quae enim sunt ex ratione omnino nota sunt et credi non possunt, quoniam sciuntur. Quae vero contra rationem sunt nulla similiter ratione credi possunt, quoniam non suscipiunt ullam rationem, nec acquiescit his ratio aliquando. Ergo, quae secundum rationem sunt et quae sunt supra rationem, tantummodo suscipiunt fidem. Et in primo quidem genere, fides ratione adjuvatur et ratio fide perficitur, quoniam secundum rationem sunt quae creduntur. Quorum veritatem si ratio non comprehendit, fidei tamen illorum non contradicit. In iis quae supra rationem sunt, non adjuvatur fides ratione ulla; quoniam non capit ea ratio quae fides credit, et tamen est aliquid quo ratio admonetur venerari fidem quam non comprehendit. Quae dicta sunt ergo, et secundum rationem, fuerunt probabilia rationi, et sponte acquievit eis. Quae vero supra rationem fuerunt ex divina revelatione prodita sunt; et non operata est in eis ratio, sed castigata tamen ne ad illa contenderet. Nunc ergo sequitur demonstrare quantum his quae in ratiocinando proposita sunt, et conducta probabiliter revelatio divina adjecerit, et quae per inspirationem manifestata, et quae per doctrinam asserta sunt; et quae per miracula approbata, ex his quantum videbitur et possibile erit.