CAP. XXXI. Brevis summa eorum quae supradicta sunt cum adjectione quorumdam.

Ante omnem creaturam Creator erat solus quidem, sed tamen non solitarius, quia cum ipso erat sapientia sua in qua omnia ab aeterno per providentiam fuerunt quae ab ipso in tempore per essentiam facta sunt. Solus fuit quando nihil praeter ipsum fuit; et tamen solitarius non fuit, quia aliena societate non eguit qui sibi sufficiens fuit; cui nihil defuit, quia, sicut dictum est, totum in ipso per providentiam fuit, quod ab ipso per essentiam faciendum fuit. Haec ergo duo diligenter et inter se distinguenda sunt et in se consideranda; Creator scilicet et creatura; ne vel creatura aeterna credatur, vel Creator temporalis. In his enim duobus omnis cognitio constat veritatis. Primum ergo considerare oportet quae de Creatore dicenda sunt vel credenda.

Creatorem igitur omnium rerum unum confitemur et trinum, unum in essentia, trinum in personis; quia essentia deitatis una est, et in essentia una tres personae: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Pater a nullo est, Filius a Patre solo est, Spiritus sanctus a Patre et Filio est. Quemadmodum in una anima mens et intellectus et gaudium; et mens quidem a se est; intellectus vero de sola mente est; de mente autem et intellectu gaudium: et haec tria ad substantiam quidem una sunt anima. Ita in corpore uno, et figura est, et forma et pulchritudo tria haec. Et videtur figura prima esse ad substantiam, deinde forma, et ex utroque pulchritudo: et haec tria in uno corpore et unum corpus, ut in utraque natura imago Creatoris eluceat. In prima quidem ad similitudinem; in secunda autem ad similitudinis imitationem. Si ergo Deum confitemur ibi essentia unum, et in personis trinum; et in unitate quidem agnoscimus aeternitatem et immensitatem. In aeternitate autem incommutabilitatem; in immensitate vero simplicitatem: hoc est aeternitatem sine tempore; immensitatem sine quantitate. In Trinitate confitemur communionem unitatis, aequalitatem immensitatis, coaevitatem aeternitatis. Et communionem quidem unitatis sine divisione, aequalitatem immensitatis sine diminutione, coaevitatem aeternitatis sine ordine vel successione. Et hoc est singulis unitate totum, immensitate plenum, aeternitate perfectum. Tres autem personas nihil aliud esse quam essentiam unam, quia tribus esse unum est et una essentia est. Quapropter tres unum sunt, sed tres unus non sunt; quia, si tres unum non essent una essentia trium non esset, et si tres unus essent non tres essent. Idcirco tres unus non sunt, ne substantia dividatur; et tres unum non sunt, ne personae confundantur. Quod ergo Pater est, Filius est; quia una est natura Patris et Filii. Sed non qui Pater est, Filius est; quia alia est persona Patris et Filii. Item quae de Deo secundum substantiam dicuntur, aequaliter dicuntur de Patre et Filio et Spiritu sancto. Quoniam substantia Patris, et Filii, et Spiritus sancti una est et aequaliter est. Deus nomen est substantiae, et hoc Deo esse est quod substantiam esse. Ideo Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est: et non tres dii, sed unus Deus; quoniam una substantia. Et similiter alia quae de Deo secundum substantiam dicuntur, aequaliter dicuntur. Et de singulis singulariter et aequaliter dicuntur, et de omnibus simul; non pluraliter, sed singulariter dicuntur et aequaliter. Et cum de singulis singulariter dicuntur non minus dicitur; et cum de omnibus communiter dicuntur, non amplius pronuntiatur. Cum enim dicitur: Pater est Deus, non minus dicitur quam cum dicitur: Pater, et Filius, et Spiritus sanctus est Deus. Tota enim deitas in Patre, et tota in Filio, et tota in Spiritu sancto, nec minor in Patre solo, quam simul in Patre, et Filio, et Spiritu sancto. Similiter et de Filio et de Spiritu sancto intelligendum est. Unum nomen solum est quod de singulis singulariter dicitur; in summa tamen non singulariter, sed pluraliter pronuntiatur, cum tamen ad substantiam dicatur. Dicitur namque: Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona; et tamen simul dici non potest, Pater et Filius et Spiritus sanctus est persona; sed, tres personae. Hoc enim solum ex his quae ad substantiam dicuntur de singulis singulariter dicitur. In summa tamen non singulariter, sed pluraliter pronuntiatur. Quae autem secundum relationem dicuntur, ad se dicuntur; et de singulis singulariter dicuntur, in summa tamen nec singulariter nec pluraliter pronuntiantur; quoniam ad se dicta sunt, et ideo ad invicem dici non possunt. Item quod est Patrem esse, a seipso est esse: quod est Filium esse a Patre est esse; quod est Spiritum sanctum esse ab utroque est esse: Filius habet nasci, Spiritus sanctus procedere; et solius Filii est nasci, non Spiritus sancti. Quod enim nasci est, de alio est esse, non tamen in aliud. Quod autem procedere est, de aliquo est esse, et aliquoties in aliud. Quod enim spiratur ab aliquo spiratur, et spiratur in aliquo. Ideo sumpta sunt vocabula ad significandum id quod dicendum erat de Deo, ut intelligi aliquatenus posset quod comprehendi non poterat. Item sic ab initio suam notitiam Deus temperavit ab homine, ut nec totus manifestus esset nec totus absconditus. Si enim totus manifestus esset, fides non exerceretur et infidelitas convinceretur. Si vero totus esset absconditus, fides non juvaretur et infidelitas excusaretur. Item quatuor modis invisibilis Deus ad notitiam hominis egreditur: duobus intus, duobus foris. Intus per rationem et aspirationem; foris per creaturam et doctrinam. Ex his duo ad naturam pertinent, duo ad gratiam: ratio et creatura ad naturam pertinent; aspiratio et doctrina ad gratiam. Propterea post haec in doctrina aspicienda sunt quae auctoritas probat, quia ratio humana nisi verbo Dei fuerit illuminata viam veritatis videre non potest.