|
Ita ergo ab initio proditus est Deus conscientiae humanae et adjuta
fides indiciis veritatis confessa est Deum esse, et ipsum unum. Deinde
etiam trinum esse. Et in unitate quidem confessa est aeternitatem et
immensitatem; in aeternitate autem incommutabilitatem; in immensitate
autem simplicitatem, hoc est aeternitatem sine tempore, et immensitatem
sine quantitate. In Trinitate vero confessa est communionem unitatis,
aequalitatem immensitatis, coaevitatem aeternitatis. Et communionem
quidem unitatis sine divisione; aequalitatem immensitatis sine
diminutione; coaevitatem aeternitatis sine ordine vel successione. Hoc
est singulis in unitate totum, in immensitate plenum, in aeternitate
perfectum.
|
|