CAP. VI. De illo cognitionis genere quo mens rationalis in se Deum videre potest. |
Et primum quod in ea erat (quoniam et hoc illi erat primum et principale speculum veritatis contemplandae) inspiciamus. In eo igitur primum et principaliter invisibilis Deus (quantum ad manifestationem expositum est) videri poterat quod illius imagini et similitudini proximum et cognatum magis factum erat. Hoc autem ipsa ratio erat et mens ratione utens quo ad primam similitudinem Dei facta erat, ut per se invenire posset eum a quo facta erat. |