CAP. VIII. Et quod se coepisse intelligit.

Cum ergo de se dubitare non possit quoniam est (quia se ignorare non potest) cogitur ex se et hoc credere quod aliquando se coepisse meminit; quoniam non semper est, quia se nescire non potest cum est. Cum ergo per se et in se coepisse et initium habuisse videat, nec hoc ignorare potest. Quoniam cum non fuit, sibi ipsi ut esset initium et subsistentiam dare omnino non potuit.