CAP. X. Quod non sunt similia signa aeterni beneplaciti praeceptio et prohibitio, sicut operatio et permissio.

Non enim sicut operatio ejus et permissio ejus, per omnia tenduntur, quia sine illis non fit aliquid, sic et praeceptum ejus et prohibitio ejus. Sed ad rationalem creaturam diriguntur hic duo tantum, quae sola capax est praecepti et prohibitionis cauta secundum insitam rationem ad utrumque. Itaque signa sunt ex parte haec quae non pertinent ad omnia neque universaliter summam voluntatem et quae in ea sunt omnia educunt ad manifestationem, sicut operatio et permissio; sed ea tantum quae ad ipsos spectant quibus fiunt haec, hoc est praeceptum et prohibitio significant, quoniam haec sunt in summa voluntate et beneplacito aeterno. Neque similia signa sunt haec, quemadmodum operatio et permissio ejus certa sunt et vera signa beneplaciti aeterni. Haec autem, videlicet praeceptum et prohibitio, non omnino certum faciunt quid sit in beneplacito aeterno, donec operatione vel permissione probetur cum factum fuerit. Tunc enim certum est cum hoc fecerit Deus, sive permiserit ut fiat, et factum fuerit: quod in beneplacito aeterno ita fuit ut esset ut factum est, secundum quod voluntarie fecit sive permisit ut fieret quod factum est; quoniam bonum ita est esse, ut est. Cum autem praeceptum fuerit vel prohibitum aliquid, nondum constat adhuc quid de ipso definitum sit in beneplacito aeterno, donec illud rerum effectus educat in evidentiam sive operatione, sive permissione, ut bonum est esse et beneplacitum quod futurum est antequam est. Praeceptum autem et prohibitio innuunt tantum quod ita est in voluntate jubentis ut fiat, sive non fiat. Et demonstrationem faciunt quod justum est et pium non aliud credere illum cui fit etiam si aliud est in illo a quo fit. Et praecipitur saepe ut fiat quod futurum non est, nec fiet. Et prohibetur ut non fiat quod futurum est, et fiet, et non est in beneplacito nisi hoc solum ut sit quod fiet; quoniam bonum est ita esse et non aliud quam fiet sive operatione Dei quod bonum est, sive permissione quod malum est; quod totum esse, bonum est. Et non respondet praeceptum ejus et prohibitio ejus beneplacito ejus, sicut operatio ejus et permissio ejus; sed procedunt ex adverso et dissimiliter ordinantur, et non consentiunt aliquoties secundum id quod futurum est, et fiet.