|
Videntur autem praecepta Dei fallaciae obnoxia, et mentiri de veritate,
cum aliud significant de voluntate ejus, et affirmant nobis aliena
quaedam et extranea; et quae conducta non sunt neque constant secundum
beneplacitum illius quod ratum est de his omnibus quae fient. Et
graviter colluctatur conscientia humana in duobus adversantibus quae non
conveniunt, vel quare praecepit Deus quod noluit, vel quare factum non
est quod voluit. Si enim veritas est in praecepto, videtur omnino
voluisse quod jussit; et si omnipotentia est in beneplacito, videtur
factum esse quod voluit. Non est autem factum quod jussit, et factum est
quod prohibuit. Quid ergo consequitur ad haec nisi vel noluisse id quod
praecepit, vel non potuisse quod voluit? Quod enim factum est ab eo
factum est, et si factum non est tamen permissum est, et si factum est
voluntarie factum est, et si permissum est voluntarie permissum est;
quia neque ad faciendum contra voluntatem suam compelli potuit, neque ad
permittendum sine voluntate cogi. Igitur quod factum est voluntate ejus
factum est, etiam si propter voluntatem ejus factum non est; quoniam
alia factum est voluntate, quae voluntati ejus amica non est. Tamen
omnino voluit quod factum est quoniam bonum est sic esse factum ut
factum est; et sic esse, ut est. Quare ergo praecepit ut aliter esset et
prohibuit ne sic esset, cum bonum sit ita esse, et ita futurum fuit
priusquam fuit et beneplacitum, quia bonum fuit ita esse, et aliter non
esse.
|
|