CAP. XII. Utrumque durum sonare vel quod Deus praecipiat quae fieri nolit, vel quod quae nolit fieri permittat.

Tali quaestione coarctamur et ducimur in ambignum, ut non facile audeamus hoc vel hoc aliquid affirmare, vel quod Deus fieri praecepit quod noluit, vel quod quae noluit, fieri permisit. Et tamen e duobus unum facilius approbamus, quod voluit quod praecepit bonum, quam malum quod permisit, cum tamen quod praecipit factum non sit bonum, sed malum quod permisit. Leve enim est et sine conscientiae scrupulo dicitur: Deus vult bonum, et cum dicitur, bene sonat: Deus vult bonum Si vero dicitur: Deus vult malum, grave est auditu et non facile recipit hoc pia mens de bono quod malum vult. Videtur enim hoc solum dici cum dicitur Deus vult malum, quia bonus malum diligit et approbat quod pravum est, et amicam sibi reputat iniquitatem, et gaudet quasi de consimili et bonum putat quod malum est; et ideo refutat hoc mens pia; non quia quod dicitur non bene dicitur, sed quia quod bene dicitur non bene intelligitur.