|
Non enim hoc solum dicitur sed in eo quod dicitur aliquid intelligitur
quod non dicitur, quoniam malum esse vult et malum non vult. Quod si hoc
solum intelligendum est, in eo quod dicitur, vult Deus malum dicendum
omnino non est, quoniam non approbat illud prorsus, neque existimat
bonum; sed contrarium judicat sibi bono malum, et a suo alienum, et non
desiderat illud quasi conveniens, et concordiam habens cum eo quod ipse
est, et cum eo quod ab ipso est, et cum eo quod simile sibi est; sed
extraneum et longinquum et in omni dissimilitudine constitutum. Et tamen
vult esse malum, et in eo non nisi bonum vult, quia bonum est malum
esse; et non vult ipsum malum, quia bonum non est ipsum malum. Sed vult
bonum tantum; et diligit et delectatur in eo, quasi in suo cognato et
amico et proximo. Et propter hoc bene sonat et libenter accipitur cum
dicitur Deus vult bonum, quia illud tantum diligit et non malum cum quo
sibi participatio nulla est, neque similitudo, sine his quae sunt ab
ipso et quae habent similitudinem cum ipso. Itaque vult Deus bonum, et
non vult Deus malum; et vult omne bonum, et omne malum non vult. Et hoc
totum suscipimus et approbamus et dicimus: quod verum est hoc totum,
quoniam diligit quod suum est totum: et non diligit nisi quod suum est,
neque odit nisi quod suum non est; et totum suum diligit, et odit totum
non suum. Et ideo voluit bonum quod praecepit, et non voluit malum quod
permisit, quia suum sui bonum et de suo, et amicum sibi et de suo, et
dilexit suum et approbavit, et concupivit ad se et amavit in se
desiderio aeterno. Et malum quod suum non fuit in se non dilexit, neque
ad se concupivit; sed reprobavit et renuit animo dilectionis: et non
suscepit in se consensu charitatis, ut locum ei daret in beneplacitis
suis.
|
|