CAP. XIV. Quod semper impletur voluntas Dei.

Sed dicis mihi: Ergo si bonum voluit imo quia voluit bonum quod praecepit, et malum quod permisit non voluit, factum est quod noluit et quod voluit factum non est; quoniam factum non est quod praecepit, sed quod prohibuit factum est, quod permisit. Itaque factum non est quod voluit, sed quod noluit factum est. Imo factum est quod voluit et non factum est nisi quod voluit, quia sic voluit, fieri, et sic esse ut factum est, quia honum erat sic fieri et sic esse ut factum est, et non aliter esse. Et sic esse bonum erat etiam in eo quod bonum non erat. Et ipsum quod bonum non erat non voluit, sed esse ipsum voluit quoniam id bonum erat. Et cum factum est, id factum est quod voluit; quoniam bonum erat, et hoc voluit. Tamen dicis: minus habuit voluntas ejus et minus adepta est et minus impleta, et imperfecta remansit; quia factum non est bonum quod voluit; et quod noluit malum factum est. Non ergo consideras quod sicut malum non habet quod factum est quod noluit; ita neque bono caret, quod factum non est quod voluit. Quod enim vult et diligit habet; et quod non vult et odit non habet. Et quod vult esse adipiscitur quia fit; et quod vult non esse similiter, quia non fit. Et nunquam cassa est voluntas ejus ut non fiat quod vult, neque infirma aliquando ut fiat quod non vult.