|
Sed fortassis iterum mali excusabiles videantur cum mala faciunt,
quoniam voluntas Dei impletur etiam in malis quae faciunt. Sed voluntate
sua mali judicantur, quia Dei voluntati contrarii sunt. Non quidem
voluntati ejus resistendo ut fiat quod non vult quia non possunt; sed
resistere volendo quia mali sunt. Et ipsa mala voluntas culpa est qua
aliud volunt; facultas autem justa qua aliud non possunt. Et cum volunt
quod Deus vult, non ideo boni sunt, quia non propter hoc volunt quia
Deus vult. Et quod volunt ipsum Deus non vult, quoniam malum volunt et
malum Deus non vult. Approbant enim et diligunt quod Deus odit; ac per
hoc Deo contrarii sunt et mali, et peccatores, et rei. Non quidem
faciendo quod Deus juste fieri noluit, sed amando et approbando quod
Deus non diligit. Non igitur in eo quia fit quod fit voluntatem Dei
impediunt; sed in ipso quod fit a dilectione Dei recedunt. Et mali sunt
non efficiendo contrarium ipsius voluntati, sed amando contrarium ipsius
dilectioni. Et sic quidem voluntas Dei semper impletur, et non
excusantur mali propterea quoniam in eis et per eos voluntas Dei
impletur. Quoniam non sua voluntate ad implendam Dei voluntatem
diriguntur, sed occulta ipsius dispositione qua aliud non possunt ad
implendam voluntatem ejus conducuntur. Sed dicis iterum: Si Deus voluit
ita esse totum ut factum est quoniam bonum est ita esse totum, et non
aliter esse quam factum est; cur ergo praecepit quod factum non est et
prohibuit quod factum est, cum bonum sit utrumque, et factum non esse
quod factum non est, et factum esse quod factum est? Quare non potius
praecepit ut hoc fieret solum quod esse bonum erat; et ut hoc solum non
fieret quod non esse bonum erat similiter?
|
|