|
Sed hic altius modum et causam praecepti considerare oportet et
prohibitionis, secundum eumdem modum. Omne enim praeceptum vel
prohibitio aut propter ipsum fit cui fit; aut propter ipsum a quo fit;
aut propter alium pro quo fit. Tota autem praecepti utilitas et bonum
sive in eo quod faciendum praecipitur sive in eo quod cavendum mandatur,
ad eum solum refertur pro quo fit: sive idem sit ille, sive alius ab eo
cui fit, vel ab eo a quo fit. Finis autem mandati fructus est et
utilitas et causa et bonum quod consequitur post consummationem
praecepti. Et hoc bonum ad eum tantum refertur pro quo fit praeceptum;
et illius bonum debet esse impletio praecepti.
|
|