CAP. XVII. Omne quod bonum dicitur vel secundum se, vel ad aliquid bonum est.

Iterum considerandum est, quod omne quod bonum dicitur, aut secundum se bonum dicitur, aut ad aliquid. Quod secundum se bonum dicitur substantialiter bonum dicitur, quia ipsum bonum est. Quod vero ad aliquid et non secundum se bonum dicitur, non substantialiter bonum dicitur quia ipsum bonum non est, sed accidentaliter et denominative, quoniam ex ipso bonum est. Quoddam ergo bonum, bonum est, quoniam ipsum bonum est. Aliud autem bonum est, quia alicui bonum est, et ipsum bonum non est. Quod ergo bonum est et sibi bonum est et alii bonum est, in toto bonum est. Quod autem bonum est et sibi bonum est et alteri bonum non est, ex parte bonum est, sicut quod bonum est et alteri bonum est et sibi bonum non est, ex parte bonum est.