|
Est adhuc aliud bonum et excelsius bonis aliis quod et vere bonum est,
quia in se bonum est, et universaliter bonum est, quia ad omnia bonum
est, et omnium bonum est. Quod enim in se bonum est vere bonum est, et
quod omnium bonum est universale bonum est. Et omne bonum ipsum est,
quoniam omnium bonum ipsum est, nec extra ipsum bonum est. Quod autem ad
se bonum non est non vere bonum est nec verum bonum est, sed bonum
tantum dicitur, non quia ipsum bonum est, sed quia ex ipso bonum est et
prodest.
|
|