|
Hic non praetereundum nobis est, quod sacra Scriptura de voluntate Dei
diversis quibusdam modis loqui consuevit; et non est voluntas diversa,
sed locutio diversa est de voluntate quae non est diversa. Nam voluntas
Dei in sacro eloquio aliquando accipitur illa quae vere est in ipso, et
idem cum ipso, et coaeterna ipsi. Aliquando vero secundum quamdam
dicendi figuram voluntas ejus vocatur quae secundum proprietatem non est
voluntas ejus, sed signum voluntatis ejus. Et dicitur ipsum signum
voluntatis voluntas, cum voluntas non sit sed signum tantum. Quemadmodum
et signa irae ira dicuntur, et dilectionis signa dilectio appellantur.
Et dicitur iratus Deus et non est ira aliqua in eo. Sed signa tantum,
quae foris sunt quibus iratus ostenditur, ira ipsius nominantur. Et est
figura dicendi secundum quam non est falsum quod dicitur sed quod
dicitur similitudinis respectu obumbratur. Et secundum istos modos
figurarum quasi diversae voluntates Deo attribuuntur, quia diversa sunt
illa quae per figuram dicuntur voluntas ejus, cum ea quae secundum
proprietatem dicitur una sit voluntas ipsius.
|
|