CAP. XX. Majus bonum esse illud quo majus bonum est.

Cum autem concurrunt duo ad unum quod est bonum et alicui non est bonum, et quod bonum non est et alicui bonum est et utrumque esse non potest, sed e duobus alterum solum esse necesse est; majus bonum est hoc esse quod bonum est alicui etiam si ipsum bonum non est, quam quod est bonum solum et alicui bonum non est. Ex eo enim quod bonum non est et alicui bonum est, illud etiam sequi necesse est quod bonum est et alicui bonum est: quod majus omnino bonum est quam quod solum bonum est et alicui non bonum est. Non enim bonum esset quod bonum non est et alicui bonum est, nisi ex eo esset quod bonum est et alicui bonum est. Itaque quod bonum est, quoniam ipsum bonum est, bonum non est alicui quoniam ex ipso bonum non est; et quod bonum non est, quoniam ipsum bonum non est, bonum est alicui quoniam ex ipso bonum est. Et contingit hoc aliquando, et in fine suo omnia judicantur sive bona sint sive mala. Quoniam Scriptura manifeste ostendit quod bonum unum et bonum ipsum aliis est odor vitae in vitam; aliis odor mortis in mortem (II Cor. II); quoniam ex bono malum et ex malo bonum, et bonum malis ad malum, et malum bonis ad bonum. Et quod bonum in toto est majus est quam quod in parte est solum: et hoc probatur in hunc modum. Omne enim universale bonum, majus est quam id quod in parte constat; et quod conducit magis et expedit, majus ipsum merito nominatur. Nunc autem congregemus in unum et colligamus quae dicta sunt, quoniam impletio omnis mandati bonum illi est propter quem factum est ipsum mandatum. Et quoniam omne bonum aut per se bonum est aut ad aliquid; et quod per se bonum non est et alicui bonum est, majus est bonum quam quod per se solum est et alicui bonum non est; et quod magis conducit et expedit, jure semper majus aestimatur bonum; quoniam in fructu suo est omne bonum, et est tantum omne quantum est bonum.