|
Nunc ergo videamus omne quod praecipit Deus, utrum propter se praecipit,
an propter illum cui praecipit. Si propter se praecipit ad bonum ejus
est quod praecipit, et bonum illi est praecepti sui impletio. Sed
quomodo praecipit propter se qui profectu non indiget in se, neque bono
alieno adjuvari potest, qui melior esse non potest? Clamat hoc
Scriptura, et perfector mandati in Scriptura: Deus meus es tu, quoniam
bonorum meorum non eges (Psal. XV). Ergo propter se non praecipit Deus
quod praecipit; sed propter illum cui praecipit, quoniam bonum est illi
quod praecipitur cui bonum praecipitur.
|
|