|
Quoniam ergo propter illum mandatum fit cui fit, ipsum mandatum; bonum
ipsius esse debet cui mandatur mandatum. Neque aliud mandari debet nisi
quod bonum illi est cui mandatur mandatum. Frustra enim mandatum fieret,
si illi propter quem fieret bonum non esset; maxime cum a bono mandatum
esset qui nihil praeter bonum mandare deberet. Neque enim Creaturae suae
Deus auctor mali esse debet, neque causationem illius assumere sibi
quasi docendo corruperit quod creaverat incorruptum. Non itaque habet
aliud illi praecipere nisi solum quod bonum est illi; a quo habet illa
totum quod bonum habet, et quod malum habet nihil: Quoniam igitur
Creator nulli creaturae suae auctor mali esse potest: hoc solum illi
praecipere habet quod bonum est illi, ut sincera sit ejus instructio,
quemadmodum conditio incorrupta fuit.
|
|