|
Contingit autem quod bonum est alicujus, bonum esse illius, et non esse
bonum ad omnia; et iterum quod malum est alicujus malum esse illius; et
bonum omnium esse, quoniam ex eo bonum est omnium. Et quod bonum est et
alicui bonum est, minus esse bonum quam quod malum est et alicui malum
est; quoniam ex eo ipso majus bonum est: ex quo omnium bonum est. Et
majus bonum est esse illud a quo majus bonum est, etiam cum illud alicui
bonum non est; quoniam in toto bonum est. Non debet autem in
compensatione minoris boni impediri quod majus est bonum ab illo qui
optimus est. Et diximus quod majus bonum est esse bonum ex malo et bono,
quam ex solo bono. Permitti itaque mala debuerunt ut essent, quoniam ut
essent id bonum erat ex quibus bonum futurum erat. Praecepit itaque Deus
quod bonum erat singulis et permisit quod bonum erat universis. Quoniam
et majus erat bonum universitatis quod impedire non debuit, et non bonum
erat quod malum erat alicui, cujus auctor esse non potuit. Et ideo
praecepit unicuique quod bonum erat, et quod illi bonum erat; et
praecipiendo illud significavit se velle illud; et sunt signa voluntatis
ejus praecepta ejus, et vocantur voluntas ejus, quia signa sunt
voluntatis ejus. Quoniam vult et approbat et diligit et amica sibi
judicat bona quae praecipit, et mala quae prohibet odit et detestatur;
et non invenit concordiam et amicitiam in illis, et vult tamen ipsa esse
mala quae non vult, propter majus bonum quod ex illis est, quod magis
vult. Sed non pertinet ad nos neque exigitur a nobis nisi quod nostrum
est et quod bonum nostrum est, tantum ut faciamus et approbemus et
diligamus in nobis, sicut et Deus diligit et approbat bonum nostrum in
nobis; ut ei similes simus diligendo et faciendo bona, sicut et ipse
bona tantum diligit et facit. Et cum praecipitur nobis quod bonum
nostrum est, significatur nobis quod Deus hoc vult; et pertinet ad nos
ita sentire et ita credere quod Deus hoc vult quod praecipit nobis ut
faciamus. Et non fit tamen nisi tantum quod ipse vult fieri, sive
faciamus sive non faciamus quod praecepit nobis. Et si facimus bonum,
voluit hoc Deus; et voluit quia factum est hic, et approbat quod factum
est et quod factum est; vult quod factum est et bonum est. Et si facimus
malum vult quod non facimus bonum; et approbat illud quoniam bonum est,
et non approbat malum quod facimus quoniam malum est; et tamen vult quod
factum est quia factum est, quoniam id bonum est quod factum est, et
vult ipse quod bonum est. Et constat omnipotens voluntas ejus certa et
firma in beneplacito suo, approbans bona et permittens mala propter
bona, quae nec potest impediri ut non fiat quod in ipsa est, neque
infirmari aliquando ut fiat quod in ipsa non est.
|
|